et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent
exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,
et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam
splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur
fundamenta paradisi,
et antequam viderentur decores flores, et antequam
confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur
innumerabiles militiae angelorum,
et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam
nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur
scabillum Sion,
et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam
abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et
consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,
tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per
alium, ut et finis per me et non per alium.
et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut
quando prioris finis aut sequentis initium?
et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo
natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio
calcaneum Esau.
finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis
Iacob.
finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus,
inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.
et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam
ante oculos tuos,
ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex
parte mihi demonstrasti nocte praecedente.
et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et
audies vocem plenissimam sonus.
et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas
super eum,
in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine
verbum. et fundamenta terrae intellegetur,
quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit
enim, quoniam finem eorum oportet commutari.
et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et
audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum
multarum.
et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare
incipio, ut visitem habitantes in terram,
et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt
iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,
et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire,
haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et
omnes videbunt simul,
et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes
inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent
et scirtabuntur,
et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena
promptuaria subito invenientur vacua,
et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito
expavescent.
et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut
inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et
venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus.
et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis
quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum
et finem saeculi mei,
et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non
gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et
convertetur in sensum alium.
delebitur enim malum et extinguetur dolus.
florebit autem fides et vincetur corruptela, et
ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.
et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim
movebatur locus super quem stabam super eum.
et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.
si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem
diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,
quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit
enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a
iuventute tua habuisti.
et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et
dicere tibi confide et noli timere,
et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut
non properes a novissimis temporibus.
et factum est post haec, et flevi iterum et similiter
ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae
sunt mihi.
et factum est in octava nocte, et cor meum iterato
turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.
inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea
anxiabatur.
et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae
in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit.
et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur
et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.
tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis,
ut apparerent tunc opera tua.
et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et
imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas,
ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret.
et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte
terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint
coram te ministrantia seminata adeo et culta.
verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.
processit enim subito fructus multitudinis inmensus et
concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili
et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta
sunt.
quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae
lumen stellarum dispositionem,
et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.
quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua
congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita
fiebat
aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia
faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.
et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et
nomen secundi vocasti Leviathan.
et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars
ubi erat aqua congregata capere ea.
et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die,
ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.
Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et
servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.
sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te
iumenta et bestias et reptilia,
et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus
factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti
populum.
haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti
quia propter nos creasti primogenitum saeculum.
residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse,
et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de
vaso similasti abundantiam eorum.
et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum
deputatae sunt dominari nostri et devorare nos.
nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum,
unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus
eorum.
et si propter nos creatum est saeculum, quare non
hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?